Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
hic mulier erubuit, merito; male enim responderat se malle alienum aurum quam suum; nam est hoc improbum. at , si respondisset malle se aurum suum tale esse, quale illud esset, potuisset pudice respondere malle se virum suum talem esse, qualis melior esset.
scio quosdam inani diligentia per minutissimas ista partes secuisse, et esse aliquid minus simile, ut simia homini et marmora deformata prima manu, aliquid plus, ut illud, non ovum tam simile ovo; et dissimilibus inesse simile, ut formicae et elephanto genus, quia sunt animalia; et similibus dissimile, ut canibus catulos et matribus haedos, differunt enim aetate; contrariorum quoque aliter accipi opposita,
ut noctem luci, aliter noxia, ut aquam frigidam febri, aliter repugnantia, ut verum falso, aliter disparata, ut dura non duris; sed, quid haec ad praesens propositum magnopere pertineant, non reperio.
argumenta duci ex iure simili: ut Cicero in Topicis, eum , cui domus usus fructus relictus sit, non restituturum heredi, si corruerit, quia non restituat servum, si is decesserit; ex contrario: Nihil obstat quo minus iustum matrimonium sit mente coeuntium, etiamsi tabulae signatae non fuerint. nihil enim proderit signasse tabulas, si mentem matrimonii non fuisse constabit; ex dissimili, quale est Ciceronis pro Caecina: