Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

quaedam significare satis erit, ut idem ac pro eodem: neque enim posset Ahala ille Servilius aut P. Nasica aut L. Opimius aut me consule senatus non nefarius haberi, si sceleratos interfici nefas esset. haec ita dicentur, prout nota erunt vel utilitas causae aut decor postulabit.

eadem ratio est eorum, quae ex poeticis fabulis ducuntur, nisi quod iis minus adfirmationis adhibetur; cuius usus qualis esse deberet, idem optimus auctor ac magister eloquentiae ostendit.

nam huius quoque generis in eadem oratione reperietur exemplum itaque hoc, iudices, non sine causa etiam fictis fabulis

v4-6 p.282
doctissimi homines memoriae prodiderunt, eum, qui patris ulciscendi causa matrem necauisset, variatis hominum sententiis, non solum divina sed sapientissimae deae sententia liberatum.

illae quoque fabellae, quae, etiamsi originem non ab Aesopo acceperunt (nam uidetur earum primus auctor Hesiodus), nomine tamen Aesopi maxime celebrantur, ducere animos solent praecipue rusticorum et imperitorum, qui et simplicius, quae ficta sunt, audiunt, et capti voluptate facile iis quibus delectantur consentiunt: siquidem et Menenius Agrippa plebem cum patribus in gratiam traditur reduxisse nota ilia de membris humanis adversus ventrem discordantibus fabula.

et Horatius ne in poemate quidem humilem generis huius usum putavit in illis versibus, Quod dixit uulpes aegroto cauta leoni. Αἶνον Graeci vocant et αἰσωπείους ut dixi, λόγους et λιβυκούς ; nostrorum quidam, non sane recepto in usum nomine, apologationem.