Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
exemplorum quoque ad haec infinitus est numerus, sed paucissima attingam. ex maiore pro Caecina, quod exercitus armatos movet, id advocationem togatorum non videbitur movisse? ex
v4-6 p.252
faciliore in Clodium et Curionem, ac vide, an facile fieri tu potueris, cum is factus non sit, cui tu concessisti. ex difficiliore, vide quaeso, Tubero, ut, qui de meo facto non dubitem, de Ligarii audeam dicere. et ibi, an sperandi Ligario casa non sit, cum mihi apud te locus sit etiam pro altero deprecandi? ex minore pro Caecina, itane scire esse armatos sat est, ut vim factam probes;