Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

exemplorum quoque ad haec infinitus est numerus, sed paucissima attingam. ex maiore pro Caecina, quod exercitus armatos movet, id advocationem togatorum non videbitur movisse? ex

v4-6 p.252
faciliore in Clodium et Curionem, ac vide, an facile fieri tu potueris, cum is factus non sit, cui tu concessisti.

ex difficiliore, vide quaeso, Tubero, ut, qui de meo facto non dubitem, de Ligarii audeam dicere. et ibi, an sperandi Ligario casa non sit, cum mihi apud te locus sit etiam pro altero deprecandi? ex minore pro Caecina, itane scire esse armatos sat est, ut vim factam probes;

in manus eorum incidere non est satis?ergo , ut breviter contraham summam, ducuntur argumenta a personis, causis, locis, tempore (cuius tres partes diximus, praecedens, coniunctum, insequens), facultatibus (quibus instrumentum subiecimus), modo (id est, ut quidque sit factum), finitione, genere, specie, differentibus, propriis, remotione, divisione, initio, incrementis, summa, similibus, dissimilibus, pugnantibus, consequentibus, efficientibus, effectis, eventis, comparatione, quae in plures diducitur species.

illud adiiciendum videtur, duci argumenta non a confessis tantum sed etiam a fictione, quod Graeci καθ᾽ ὑπόθεσιν vocant; et quidem ex omnibus iisdem

v4-6 p.254
locis, quibus superiora, quia totidem species esse possunt fictae quot verae.

nam fingere hoc loco hoc est proponere aliquid, quod, si verum sit, aut solvat quaestionem aut adiuvet; deinde id, de quo quaeritur, facere illi simile. id quo facilius accipiant iuvenes nondum scholam egressi, primo familiaribus magis ci aetati exemplis ostendam.

lex : qui parentes non aluerit, vinciatur. non alit aliquis, et vincula nihilominus recusat. utitur fictione, si miles, si infans sit, si reipublicae causa absit. et illa contra optionem fortium, si tyrannidem petas, si templorum eversionem.

plurimum ea res virium habet contra scriptum. utitur his Cicero pro Caecina, unde tu aut familia aut procurator tuus. si me villicus tuus solus deiecisset — si vero ne habeas quidem servum praeter eum, qui me deiecerit, et alia in eodem libro plurima.

verum eadem fictio valet et ad qualitates: si Catilina

v4-6 p.256
cum suo consilio nefariorum hominum, quos secum eduxit hoc de re posset iudicare, condemnaret L. Murenam; et ad amplificationem: si hoc tibi inter cenam in illis immanibus poculis tuis accidisset. sic et, si respublica vocem haberet.

has fere sedes accepimus probationum in universum, quas neque generatim tradere sat est, cum ex qualibet earum innumerabilis argumentorum copia oriatur, neque per singulas species exsequi patitur natura rerum, quod qui sunt facere conati, duo pariter subierunt incommoda, ut et nimium dicerent nec tamen totum.

inde plurimi, cum in hos inexplicabiles laqueos inciderunt, omnem, etiam quem ex ingenio suo poterant habere, conatum velut adstricti certis legum vinculis perdiderunt, et magistrum respicientes naturam ducem sequi desierunt.

nam ut per se non sufficiet scire, omnes probationes aut a personis aut a rebus peti, quia utrumque in plura dividitur, ita ex antecedentibus et iunctis et insequentibus trahenda esse argumenta qui acceperit, num protinus in hoc sit instructus ut, quid in quaque casa ducendum sit ex his, sciat?

praesertim, cum plurimae probationes in ipso causarum complexu

v4-6 p.258
reperiantur, ita ut sint cum alia lite nulla communes, eaeque sint et potentissimae et minime obviae, quia communia ex praeceptis accepimus, propria invenienda sunt.

hoc genus argumentorum sane dicamus ex circumstantia, quia περίστασιν dicere aliter non possumus, vel ex iis quae cuiusque causae propria sunt: ut in illo adultero sacerdote, qui lege, qua unius servandi potestatem habebat, se ipse servare voluit, proprium controversiae est dicere, non unum nocentem servabas, quia te dimisso adulteram occidere non licebat. hoc enim argumentum lex facit, quae prohibet adulteram sine adultero occidere.

et illa, in qua lata lex est, ut argentarii dimidium ex eo quod debebant solverent, creditum suum totum exigerent. argentarius ab argentario solidum petit. proprium ex materia est argumentum creditoris, idcirco adiectum esse in lege, ut argentarius totum exigeret; adversus alios enim non opus fuisse lege, cum omnes praeterquam ab argentariis totum exigendi ius haberent.

cum multa autem novantur in omni genere materiae tum praecipue in iis

v4-6 p.260
quaestionibus, quae scripto constant, quia vocum est in singulis ambiguitas frequens et adhuc in coniunctis magis.