Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

sunt enim et haec maiora et minora aut certe vim similem obtinent, quae si persequamur, nullus erit ea concidendi modus. infinita est enim rerum comparatio, iucundiora, graviora, magis necessaria, honestiora, utiliora. sed mittamus plura, ne in eam ipsam, quam vito, loquacitatem incidam.

exemplorum quoque ad haec infinitus est numerus, sed paucissima attingam. ex maiore pro Caecina, quod exercitus armatos movet, id advocationem togatorum non videbitur movisse? ex

v4-6 p.252
faciliore in Clodium et Curionem, ac vide, an facile fieri tu potueris, cum is factus non sit, cui tu concessisti.

ex difficiliore, vide quaeso, Tubero, ut, qui de meo facto non dubitem, de Ligarii audeam dicere. et ibi, an sperandi Ligario casa non sit, cum mihi apud te locus sit etiam pro altero deprecandi? ex minore pro Caecina, itane scire esse armatos sat est, ut vim factam probes;

in manus eorum incidere non est satis?ergo , ut breviter contraham summam, ducuntur argumenta a personis, causis, locis, tempore (cuius tres partes diximus, praecedens, coniunctum, insequens), facultatibus (quibus instrumentum subiecimus), modo (id est, ut quidque sit factum), finitione, genere, specie, differentibus, propriis, remotione, divisione, initio, incrementis, summa, similibus, dissimilibus, pugnantibus, consequentibus, efficientibus, effectis, eventis, comparatione, quae in plures diducitur species.

illud adiiciendum videtur, duci argumenta non a confessis tantum sed etiam a fictione, quod Graeci καθ᾽ ὑπόθεσιν vocant; et quidem ex omnibus iisdem

v4-6 p.254
locis, quibus superiora, quia totidem species esse possunt fictae quot verae.