Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
quae vel ex causis vel ex efficientibus diximus, alieno nomine uocant ἐκβάσεις id est exitus. nam nec hic aliud tractatur quam quid ex quoque eveniat. adposita vel comparativa dicuntur, quae minora ex maioribus, maiora ex minoribus, paria ex paribus
probant. confirmatur coniectura ex maiore, si quis sacrilegium facit, faciet et furtum; ex minore, qui facile ac palam mentitur, peierabit; ex pari, qui ob rem iudicandam pecuniam accepit, et ob dicendum falsum testimonium accipiet.
iuris confirmatio huiusmodi est: ex maiore, si adulterum occidere licet, et loris caedere; ex minore, si furem nocturnum occidere licet, quid latronem? ex pari, quae poena adversus interfectorem patris iusta est, eadem adversus matris; quorum omnium tractatus versatur in syllogismis.
ilia magis
sed in species secatur. nam ex pluribus ad unum et ex uno ad plura (unde est quod semel, et saepius ),et ex parte ad totum et ex genere ad speciem, et ex eo quod continet ad id quod continetur, aut ex difficilioribus ad faciliora et ex longe positis ad propiora et ad omnia, quae contra haec sunt, eadem ratione argumenta ducuntur.
sunt enim et haec maiora et minora aut certe vim similem obtinent, quae si persequamur, nullus erit ea concidendi modus. infinita est enim rerum comparatio, iucundiora, graviora, magis necessaria, honestiora, utiliora. sed mittamus plura, ne in eam ipsam, quam vito, loquacitatem incidam.
exemplorum quoque ad haec infinitus est numerus, sed paucissima attingam. ex maiore pro Caecina, quod exercitus armatos movet, id advocationem togatorum non videbitur movisse? ex
ex difficiliore, vide quaeso, Tubero, ut, qui de meo facto non dubitem, de Ligarii audeam dicere. et ibi, an sperandi Ligario casa non sit, cum mihi apud te locus sit etiam pro altero deprecandi? ex minore pro Caecina, itane scire esse armatos sat est, ut vim factam probes;