Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
utrumque autem quanquam diversi auctores eodem modo finiunt, ut sit ratio per ea, quae certa sunt, fidem dubiis adferens; quae natura est omnium argumentorum, neque enim certa incertis declarantur. haec omnia generaliter πίστεις appellant, quod etiamsi propria interpretatione dicere fidem possumus, apertius tamen probationem interpretabimur. sed argumentum quoque plura significat.
nam et fabulae ad actum scenarum compositae argumenta dicuntur, et orationum Ciceronis velut thema ipse exponens Pedianus, argumentum , inquit, tale est; et ipse Cicero ad Brutum ita scribit: ueritus fortasse, ne nos in Catonem nostrum transferremus illinc aliquid, etsi argumentum simile non erat. quo apparet omnem ad scribendum destinatam materiam ita appellari.