Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

illa quoque, quae ex rebus mutuam confirmationem praestantibus ducuntur (quae proprii generis videri quidam volant et vocant ἐκ τῶν πρὸς ἄλληλα, Cicero ex rebus sub eandem rationem venientibus) fortiter consequentibus iunxerim: si portorium Rhodiis locare honestum est, et Hermocreonti conducere, et quod discere honestum, et docere.

unde illa non hac ratione dicta sed efficiens idem Domitii Afri sententia est pulchra: Ego accusavi, vos damnastis. est invicem consequens et quod ex diversis idem ostendit; ut, qui mundum nasci dicit, per hoc ipsum et deficere significet, quia deficit omne quod nascitur.

simillima est his argumentatio, qua colligi solent ex iis quae faciunt ea quae efficiuntur, aut contra, quod genus a causis vocant. haec interim necessario fiunt, interim plerumque sed non necessario. nam corpus in lumine utique umbram facit, et umbra, ubicunque est, ibi esse corpus ostendit.

alia sunt, ut dixi, non necessaria, vel utrinque vel ex altera parte: sol colorat; non utique, qui est coloratus, a sole

v4-6 p.246
est. iter pulverulentum facit; sed neque omne iter pulverem movet nec, quisquis est pulverulentus, ex itinere est.