Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
illa quoque, quae ex rebus mutuam confirmationem praestantibus ducuntur (quae proprii generis videri quidam volant et vocant ἐκ τῶν πρὸς ἄλληλα, Cicero ex rebus sub eandem rationem venientibus) fortiter consequentibus iunxerim: si portorium Rhodiis locare honestum est, et Hermocreonti conducere, et quod discere honestum, et docere.
unde illa non hac ratione dicta sed efficiens idem Domitii Afri sententia est pulchra: Ego accusavi, vos damnastis. est invicem consequens et quod ex diversis idem ostendit; ut, qui mundum nasci dicit, per hoc ipsum et deficere significet, quia deficit omne quod nascitur.