Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
est argumentorum locus ex similibus: si continentia virtus, utique et abstinentia; fidem debet tutor, et procurator. hoc est ex eo genere, quod ἐπαγωγήν Graeci vocant, Cicero inductionem. ex dissimilibus: non , si laetitia bonum, et voluptas; Non, quod mulieri, idem pupillo. ex contrariis: frugalitas bonum, luxuria enim malum; Si malorum causa bellum est, erit emendatio pax; Si veniam meretur, qui inprudens nocuit, non meretur praemium, qui imprudens profuit.
ex pugnantibus: qui est sapiens, stultus non est. ex consequentibus sive adiunctis: si bonum iustitia, est recte iudicandum;
sed haec consequentia dico, ἀκόλουθα; est enim consequens sapientiae bonitas; illa insequentia, παρεπόμενα, quae postea facta sunt aut futura. nec sum de nominibus anxius; vocet enim, ut voluerit quisque, dum vis rerum ipsa manifesta sit, appareatque hoc temporis, illud esse natura.
itaque non dubito haec quoque vocare [*]( vocare, added by Spalding. ) consequentia, quamvis ex prioribus dent argumentum ad ea quae sequuntur, quorum duas quidam species esse voluerunt: actionis, ut pro Oppio, quos educere inuitos in provinciam non potuit, eos invitos retinere qui potuit? temporis, in Verrem, Si finem praetoris edicto adferunt Kalendae Ian., cur non initium quoque edicti nascatur a Kalendis Ian.?
quod utrumque exemplum
illa quoque, quae ex rebus mutuam confirmationem praestantibus ducuntur (quae proprii generis videri quidam volant et vocant ἐκ τῶν πρὸς ἄλληλα, Cicero ex rebus sub eandem rationem venientibus) fortiter consequentibus iunxerim: si portorium Rhodiis locare honestum est, et Hermocreonti conducere, et quod discere honestum, et docere.