Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

similiter ex incremento in utramque partem ducitur rei ratio cum in coniectura tum etiam in tractatu aequitatis, an ad initium summa referenda sit, id est, an ei caedes imputanda sit, a quo iurgium coepit.

est argumentorum locus ex similibus: si continentia virtus, utique et abstinentia; fidem debet tutor, et procurator. hoc est ex eo genere, quod ἐπαγωγήν Graeci vocant, Cicero inductionem. ex dissimilibus: non , si laetitia bonum, et voluptas; Non, quod mulieri, idem pupillo. ex contrariis: frugalitas bonum, luxuria enim malum; Si malorum causa bellum est, erit emendatio pax; Si veniam meretur, qui inprudens nocuit, non meretur praemium, qui imprudens profuit.

ex pugnantibus: qui est sapiens, stultus non est. ex consequentibus sive adiunctis: si bonum iustitia, est recte iudicandum;

v4-6 p.242
si malum perfidia, non est fallendum. idem retro. nec sunt his dissimilia ideoque huic loco subiicienda, cum et ipsa naturaliter congruant: quod quis non habuit, non perdidit; Quem quis amat, sciens non laedit; Quem quis heredem suum esse voluit, carum habuit, habet, habebit. sed cum sint indubitata, vim habent paene signorum immutabilium.

sed haec consequentia dico, ἀκόλουθα; est enim consequens sapientiae bonitas; illa insequentia, παρεπόμενα, quae postea facta sunt aut futura. nec sum de nominibus anxius; vocet enim, ut voluerit quisque, dum vis rerum ipsa manifesta sit, appareatque hoc temporis, illud esse natura.

itaque non dubito haec quoque vocare [*]( vocare, added by Spalding. ) consequentia, quamvis ex prioribus dent argumentum ad ea quae sequuntur, quorum duas quidam species esse voluerunt: actionis, ut pro Oppio, quos educere inuitos in provinciam non potuit, eos invitos retinere qui potuit? temporis, in Verrem, Si finem praetoris edicto adferunt Kalendae Ian., cur non initium quoque edicti nascatur a Kalendis Ian.?

quod utrumque exemplum

v4-6 p.244
tale est, ut idem in diversum, si retro agas, valeat. consequens enim est, eos, qui inviti duci non potuerint, invitos non potuisse retineri.

illa quoque, quae ex rebus mutuam confirmationem praestantibus ducuntur (quae proprii generis videri quidam volant et vocant ἐκ τῶν πρὸς ἄλληλα, Cicero ex rebus sub eandem rationem venientibus) fortiter consequentibus iunxerim: si portorium Rhodiis locare honestum est, et Hermocreonti conducere, et quod discere honestum, et docere.

unde illa non hac ratione dicta sed efficiens idem Domitii Afri sententia est pulchra: Ego accusavi, vos damnastis. est invicem consequens et quod ex diversis idem ostendit; ut, qui mundum nasci dicit, per hoc ipsum et deficere significet, quia deficit omne quod nascitur.

simillima est his argumentatio, qua colligi solent ex iis quae faciunt ea quae efficiuntur, aut contra, quod genus a causis vocant. haec interim necessario fiunt, interim plerumque sed non necessario. nam corpus in lumine utique umbram facit, et umbra, ubicunque est, ibi esse corpus ostendit.