Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
Ἀπόδειξις est evidens probatio, ideoque apud Geometras γραμμικαὶ ἀποδείξεις dicuntur Hanc et ab epichiremate Caecilius putat differre solo genere conclusionis et esse apodixin imperfectum epichirema eadem causa, qua diximus enthymema syllogismo distare. nam et epichirema syllogismi pars est. quidam inesse epichiremati apodixin putant
utrumque autem quanquam diversi auctores eodem modo finiunt, ut sit ratio per ea, quae certa sunt, fidem dubiis adferens; quae natura est omnium argumentorum, neque enim certa incertis declarantur. haec omnia generaliter πίστεις appellant, quod etiamsi propria interpretatione dicere fidem possumus, apertius tamen probationem interpretabimur. sed argumentum quoque plura significat.