Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
fit etiam ex duobus, quorum necesse est alterum verum, eligendi adversario potestas, efficiturque, ut, utrum elegerit, noceat. facit hoc Cicero pro Oppio: utrum , cum Cottam appetisset, an cum ipse sese conaretur occidere, telum e manibus ereptum est? et pro Vareno: optio vobis datur, utrum velitis casu illo itinere Varenum usum esse an huius persuasu et inductu. deinde utraque facit accusatori contraria.
interim duo ita proponuntur, ut utrumlibet electum idem efficiat, quale est, philosophandum est, etiamsi non est philosophandum. et illud vulgatum, quo schema, si intelligitur? quo, si non intelligitur? et , mentietur in tormentis, qui dolorem pati potest; mentietur, qui non potest.
ut sunt autem tria tempora, ita ordo rerum tribus momentis consertus est; habent enim omnia initium, incrementum, summam, ut iurgium deinde pugna,
similiter ex incremento in utramque partem ducitur rei ratio cum in coniectura tum etiam in tractatu aequitatis, an ad initium summa referenda sit, id est, an ei caedes imputanda sit, a quo iurgium coepit.
est argumentorum locus ex similibus: si continentia virtus, utique et abstinentia; fidem debet tutor, et procurator. hoc est ex eo genere, quod ἐπαγωγήν Graeci vocant, Cicero inductionem. ex dissimilibus: non , si laetitia bonum, et voluptas; Non, quod mulieri, idem pupillo. ex contrariis: frugalitas bonum, luxuria enim malum; Si malorum causa bellum est, erit emendatio pax; Si veniam meretur, qui inprudens nocuit, non meretur praemium, qui imprudens profuit.
ex pugnantibus: qui est sapiens, stultus non est. ex consequentibus sive adiunctis: si bonum iustitia, est recte iudicandum;
sed haec consequentia dico, ἀκόλουθα; est enim consequens sapientiae bonitas; illa insequentia, παρεπόμενα, quae postea facta sunt aut futura. nec sum de nominibus anxius; vocet enim, ut voluerit quisque, dum vis rerum ipsa manifesta sit, appareatque hoc temporis, illud esse natura.