Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
fit hoc et multiplex, idque est argumentorum genus ex remotione, quo modo efficitur totum falsum, modo id, quod relinquitur, verum. totum falsum est hoc modo, pecuniam credidisse te dicis; aut habuisti ipse aut ab aliquo accepisti aut invenisti aut surripuisti. si neque domi habuisti neque ah aliquo accepisti aut cetera, non credidisti.
reliquum fit verum sic, hic servus, quem tibi vindicas, aut vernn tuus est aut emptus aut donatus aut testamento relictus aut ex hoste captus aut alienus; deinde remotis prioribus supererit alienus. periculosum et cum cura intuendum genus, quia, si in proponendo unum quodlibet omiserimus, cum risu quoque tota res solvitur.
tutius , quod Cicero pro Caecina facit, cum interrogat, si haec actio non sit, quae sit? simul enim removentur omnia. vel cum duo ponentur inter se contraria, quorum tenuisse
fit etiam ex duobus, quorum necesse est alterum verum, eligendi adversario potestas, efficiturque, ut, utrum elegerit, noceat. facit hoc Cicero pro Oppio: utrum , cum Cottam appetisset, an cum ipse sese conaretur occidere, telum e manibus ereptum est? et pro Vareno: optio vobis datur, utrum velitis casu illo itinere Varenum usum esse an huius persuasu et inductu. deinde utraque facit accusatori contraria.
interim duo ita proponuntur, ut utrumlibet electum idem efficiat, quale est, philosophandum est, etiamsi non est philosophandum. et illud vulgatum, quo schema, si intelligitur? quo, si non intelligitur? et , mentietur in tormentis, qui dolorem pati potest; mentietur, qui non potest.