Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
Cicero genus et speciem, quam eandem formam vocat, a finitione deducit et iis, quae ad aliquid sunt, subiicit: ut, si is, cui argentum omne legatum est, petat signatum quoque, utatur genere; at si quis, cum legatum sit ei, quae viro mater familias esset, neget deberi ei, quae in manum non convenerit, specie; quoniam duae formae sint matrimoniorum.
division autem adiuvari finitionem docet, eamque differre a partitione, quod haec sit totius in partes, illa generis in formas; partes incertas esse, ut Quibus constet respublica; formas certas, ut Quot sint species rerum publicarum, quas tris accepimus, quae populi, quae paucorum, quae unius potestate regerentur.