Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

his adiiciunt propria et differentia. propriis confirmatur finitio, differentibus solvitur Proprium autem est aut quod soli accidit, ut homini sermo, risus; aut quidquid utique accidit sed non soli, ut igni calfacere. et sunt eiusdem rei plura propria, ut ipsius ignis lucere, calere. itaque , quodcunque proprium deerit, solvit finitionem; non utique, quodcunque erit, confirmat.

saepissime autem, quid sit proprium cuiusque, quaeritur: ut, si per ἐτυμολογίαν dicatur, tyrannicidae proprium est tyrannum, occidere, negemus; non enim, si traditum sibi eum carnifex occiderit, tyrannicida dicatur, nec si imprudens vel invitus.

quod autem proprium non erit, differens erit, ut aliud est servum esse aliud seruire; qualis esse in addictis quaestio solet: qui servus est, si manu mittatur, fit libertinus, non item addictus;

et plura, de quibus alio loco. illud quoque differens vocant, cum, genere in species diducto, species ipsa discernitur. animal genus, morale species, terrenum vel bipes differens; nondum enim

v4-6 p.234
proprium est sed iam differt a marino vel quadripede; quod non tam ad argumentum pertinet quam ad diligentem finitionis comprehensionem.