Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
his adiicitur modus, quem τρόπον dicunt, quo quaeritur, quemadmodum quid sit factum. idque tum ad qualitatem scriptumque pertinet, ut si negemus adulterum veneno licuisse occidere, tum ad coniecturas quoque, ut si dicam bona mente factum, ideo palam; mala, ideo ex insidiis, nocte, in solitudine. in rebus autem omnibus,
de quarum vi ac natura quaeritur, quasque etiam citra complexum personarum ceterorumque ex quibus fit causa, per se intueri possumus, tria sine dubio rursus spectanda sunt, an sit, Quid sit, Quale sit. sed , quia sunt quidam loci argumentorum omnibus communes, dividi haec tria genera non possunt, ideoque locis potius, ut in quosque incurrent, subiicienda sunt.
ducuntur ergo argumenta ex finitione seu fine; nam utroque modo traditur. eius duplex ratio est; aut enim simpliciter quaeritur, sitne hoc virtus; aut praecedente finitione, quid sit virtus. id aut universum verbis complectimur, ut rhetorice est bene dicendi scientia; aut per partes, ut rhetorice est inveniendi recte et disponendi et eloquendi cum, firma memoria et cum dignitate actionis
praeterea finimus aut vi, sicut superiora, aut ἐτυμολογίᾳ, ut si assiduum ab asse [*]( asse, Regius : acre, MSS. ) dando, et locupletem a locorum, pecuniosum a pecorum copia. finitioni subiecta maxime videntur genus, species, differens,
proprium; ex iis omnibus argumenta ducuntur. genus ad probandam speciem minimum valet, plurimum ad refellendam. itaque non, quia est arbor, platanus est, at quod non est arbor, utique platanus non est; nec quod virtus est, utique iustitia est, at quod non est virtus, utique non potest esse iustitia. [*]( quod virtu at, ommitted by B: iustitia est est virtus, omitted by A: the missing words are supplied by Victor. ) Itaque a genere perveniendum ad ultimam species: ut homo est animal non est satis, id enim genus est; mortale, etiamsi est species, cum aliis tamen communis finitio; rationale, nihil supererit ad demonstrandum id quod velis. contra species firmam probationem habet generis,
infirmam refutationem. nam , quod iustitia est, utique virtus est; quod non est iustitia, potest esse virtus, si est fortitudo, constantia, continentia. nunquam itaque tolletur a specie genus, nisi ut omnes species, quae sunt generi subiectae, removeantur, hoc modo, quod nec rationale nec morale est neque animal,
his adiiciunt propria et differentia. propriis confirmatur finitio, differentibus solvitur Proprium autem est aut quod soli accidit, ut homini sermo, risus; aut quidquid utique accidit sed non soli, ut igni calfacere. et sunt eiusdem rei plura propria, ut ipsius ignis lucere, calere. itaque , quodcunque proprium deerit, solvit finitionem; non utique, quodcunque erit, confirmat.
saepissime autem, quid sit proprium cuiusque, quaeritur: ut, si per ἐτυμολογίαν dicatur, tyrannicidae proprium est tyrannum, occidere, negemus; non enim, si traditum sibi eum carnifex occiderit, tyrannicida dicatur, nec si imprudens vel invitus.
quod autem proprium non erit, differens erit, ut aliud est servum esse aliud seruire; qualis esse in addictis quaestio solet: qui servus est, si manu mittatur, fit libertinus, non item addictus;