Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
casus autem, qui et ipse praestat argumentis locum, sine dubio est ex insequentibus, sed quadam proprietate distinguitur, ut si dicam: melior dux Scipio quam Hannibal; vicit Hannibalem. bonus gubernator; nunquam fecit naufragium. bonus agricola; magnos sustulit fructus. et contra: sumptuosus fuit; patrimonium exhausit. turpiter vixit; omnibus invisus est.
intuendae sunt praecipueque in coniecturis et facultates; credibilius est enim occisos a pluribus pauciores, a firmioribus imbecilliores, a vigilantibus dormientes, a praeparatis inopinantes;