Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

secundum tempus subtilius quidam, quam necesse erat, diviserunt, ut esset iuncti sonus auditus est; adhaerentis clamor sublatus est. insequentis sunt illa latuisti , profugisti, livores et tumores apparuerunt. iisdem temporum gradibus defensor utetur ad detrahendam ei quod obiicitur fidem.

in his omnis factorum dictorumque ratio versatur, sed dupliciter. nam fiunt quaedam quia aliud postea futurum est, quaedam quia aliud ante factum est: ut, cum obiicitur reo lenocinii, speciosae marito, quod adulterii damnatam quondam emerit; aut parricidii reo luxurioso, quod dixerit patri, non amplius me obiurgabis. nam et ille non

v4-6 p.226
quia emit leno est, sed quia leno erat emit; nec hic, quia sic erat locutus, occidit, sed, quia erat occisurus, sic locutus est.

casus autem, qui et ipse praestat argumentis locum, sine dubio est ex insequentibus, sed quadam proprietate distinguitur, ut si dicam: melior dux Scipio quam Hannibal; vicit Hannibalem. bonus gubernator; nunquam fecit naufragium. bonus agricola; magnos sustulit fructus. et contra: sumptuosus fuit; patrimonium exhausit. turpiter vixit; omnibus invisus est.

intuendae sunt praecipueque in coniecturis et facultates; credibilius est enim occisos a pluribus pauciores, a firmioribus imbecilliores, a vigilantibus dormientes, a praeparatis inopinantes;

quorum contraria in diversum valent. haec et in deliberando intuemur, et in iudiciis ad duas res solemus referre, an voluerit quis, an potuerit; nam et voluntatem spes facit. hinc illa apud Ciceronem coniectura, insidiatus est Clodius Miloni, non Milo Clodio; ille cum servis robustis, hic cum mulierum comitatu, ille equis, hic in raeda, ille expeditus, hic paenula irretitus.

facultati autem licet instrumentum

v4-6 p.228
coniungere; sunt enim in parte facultatis et copiae. sed ex instrumento aliquando etiam signa nascuntur, ut spiculum in corpore inventum.

his adiicitur modus, quem τρόπον dicunt, quo quaeritur, quemadmodum quid sit factum. idque tum ad qualitatem scriptumque pertinet, ut si negemus adulterum veneno licuisse occidere, tum ad coniecturas quoque, ut si dicam bona mente factum, ideo palam; mala, ideo ex insidiis, nocte, in solitudine. in rebus autem omnibus,

de quarum vi ac natura quaeritur, quasque etiam citra complexum personarum ceterorumque ex quibus fit causa, per se intueri possumus, tria sine dubio rursus spectanda sunt, an sit, Quid sit, Quale sit. sed , quia sunt quidam loci argumentorum omnibus communes, dividi haec tria genera non possunt, ideoque locis potius, ut in quosque incurrent, subiicienda sunt.

ducuntur ergo argumenta ex finitione seu fine; nam utroque modo traditur. eius duplex ratio est; aut enim simpliciter quaeritur, sitne hoc virtus; aut praecedente finitione, quid sit virtus. id aut universum verbis complectimur, ut rhetorice est bene dicendi scientia; aut per partes, ut rhetorice est inveniendi recte et disponendi et eloquendi cum, firma memoria et cum dignitate actionis

v4-6 p.230
scientia.

praeterea finimus aut vi, sicut superiora, aut ἐτυμολογίᾳ, ut si assiduum ab asse [*]( asse, Regius : acre, MSS. ) dando, et locupletem a locorum, pecuniosum a pecorum copia. finitioni subiecta maxime videntur genus, species, differens,

proprium; ex iis omnibus argumenta ducuntur. genus ad probandam speciem minimum valet, plurimum ad refellendam. itaque non, quia est arbor, platanus est, at quod non est arbor, utique platanus non est; nec quod virtus est, utique iustitia est, at quod non est virtus, utique non potest esse iustitia. [*]( quod virtu at, ommitted by B: iustitia est est virtus, omitted by A: the missing words are supplied by Victor. ) Itaque a genere perveniendum ad ultimam species: ut homo est animal non est satis, id enim genus est; mortale, etiamsi est species, cum aliis tamen communis finitio; rationale, nihil supererit ad demonstrandum id quod velis. contra species firmam probationem habet generis,

infirmam refutationem. nam , quod iustitia est, utique virtus est; quod non est iustitia, potest esse virtus, si est fortitudo, constantia, continentia. nunquam itaque tolletur a specie genus, nisi ut omnes species, quae sunt generi subiectae, removeantur, hoc modo, quod nec rationale nec morale est neque animal,

v4-6 p.232
homo non est. [*]( quod neque immortale nec mortale est animal non est ( and the like ) MSS.: the text gives the conjecture of Halm. )

his adiiciunt propria et differentia. propriis confirmatur finitio, differentibus solvitur Proprium autem est aut quod soli accidit, ut homini sermo, risus; aut quidquid utique accidit sed non soli, ut igni calfacere. et sunt eiusdem rei plura propria, ut ipsius ignis lucere, calere. itaque , quodcunque proprium deerit, solvit finitionem; non utique, quodcunque erit, confirmat.

saepissime autem, quid sit proprium cuiusque, quaeritur: ut, si per ἐτυμολογίαν dicatur, tyrannicidae proprium est tyrannum, occidere, negemus; non enim, si traditum sibi eum carnifex occiderit, tyrannicida dicatur, nec si imprudens vel invitus.

quod autem proprium non erit, differens erit, ut aliud est servum esse aliud seruire; qualis esse in addictis quaestio solet: qui servus est, si manu mittatur, fit libertinus, non item addictus;

et plura, de quibus alio loco. illud quoque differens vocant, cum, genere in species diducto, species ipsa discernitur. animal genus, morale species, terrenum vel bipes differens; nondum enim

v4-6 p.234
proprium est sed iam differt a marino vel quadripede; quod non tam ad argumentum pertinet quam ad diligentem finitionis comprehensionem.

Cicero genus et speciem, quam eandem formam vocat, a finitione deducit et iis, quae ad aliquid sunt, subiicit: ut, si is, cui argentum omne legatum est, petat signatum quoque, utatur genere; at si quis, cum legatum sit ei, quae viro mater familias esset, neget deberi ei, quae in manum non convenerit, specie; quoniam duae formae sint matrimoniorum.

division autem adiuvari finitionem docet, eamque differre a partitione, quod haec sit totius in partes, illa generis in formas; partes incertas esse, ut Quibus constet respublica; formas certas, ut Quot sint species rerum publicarum, quas tris accepimus, quae populi, quae paucorum, quae unius potestate regerentur.

et ille quidem non iis exemplis utitur, quia scribens ad Trebatium ex iure ducere ea maluit; ego apertiora posui. propria vero ad coniecturae quoque pertinent partem: ut, quia proprium est boni recte facere, iracundi verbis aut manu male facere, facta haec ab ipsis [*]( male facere, facta haec ab ipsis, supplied by Halm and Kayser. )

v4-6 p.236
esse credantur aut contra. nam ut quaedam in quibusdam utique sunt, ita quaedam in quibusdam [*]( utique sunt, ita quaedam in quibusdam, Iulius Victor: omitted by MSS. ) utique non sunt: et ratio, quamvis sit ex diverso, eadem est.

divisio et ad probandum simili via valet et ad refellendum. probationi interim satis est unum habere, hoc modo, ut sit civis, aut natus sit oportet aut factus; utrumque tollendum est, nec natus nec factus est.