Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
ad suadendi momenta idem valet, sicut tempus, cuius tractatum subiungam. eius autem, ut alio loco iam dixi, duplex significatio est; generaliter enim et specialiter accipitur. prius illud est:—nunc, olim, sub Alexandro, cum apud Ilium pugnatum est, denique praeteritum, instans, futurum. hoc sequens habet et constituta discrimina:—aestate, hieme, noctu, interdiu; et fortuita:—in pestilentia, in bello, in convivio.
Latinorum quidam satis significari putaverunt, si illud generale tempus, hoc speciale tempora vocarent. quorum utrorumque ratio et in consiliis quidem et in illo demonstrativo genere versatur, sed in iudiciis frequentissima est.