Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

et haec quidem ac similia ad coniecturam frequentius pertinent, sed interim ad ius quoque: privatus an publicus, sacer an profanus, noster an alienus; ut in persona, magistratus, pater, peregrinus. hinc enim quaestiones oriuntur:

privatam pecuniam sustulisti; uerum quia de templo, non furtum sed sacrilegium est. occidisti adulterum, quod lex permittit; sed quia in lupanari, caedes est. iniuriam fecisti; sed quia magistratui, maiestatis actio est.

vel contra: licuit , quia pater eram, quia magistratus. sed circa facti controuersiam argumenta praestant, circa iuris lites materiam quaestionum. ad qualitatem quoque frequenter pertinet locus,

v4-6 p.222
neque enim idem ubique aut licet aut decorum est; quin etiam in qua quidque civitate quaeratur interest, moribus enim et legibus distant.

ad commendationem quoque et invidiam valet. nam et Aiax apud Ovidium: ante rates, inquit, agimus causam, et mecum confertur Ulixes? et Miloni inter cetera obiectum est, quod Clodius in monumentis ab eo maiorum suorum esset occisus.