Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
ducuntur argumenta et ex loco. spectatur enim ad fidem probationis, montanus an planus, maritimus an mediterraneus, consitus an incultus, frequens an desertus, propinquus an remotus, opportunus consiliis an adversus; quam partem videmus vehementissime pro Milone tractasse Ciceronem.
et haec quidem ac similia ad coniecturam frequentius pertinent, sed interim ad ius quoque: privatus an publicus, sacer an profanus, noster an alienus; ut in persona, magistratus, pater, peregrinus. hinc enim quaestiones oriuntur:
privatam pecuniam sustulisti; uerum quia de templo, non furtum sed sacrilegium est. occidisti adulterum, quod lex permittit; sed quia in lupanari, caedes est. iniuriam fecisti; sed quia magistratui, maiestatis actio est.
vel contra: licuit , quia pater eram, quia magistratus. sed circa facti controuersiam argumenta praestant, circa iuris lites materiam quaestionum. ad qualitatem quoque frequenter pertinet locus,
ad commendationem quoque et invidiam valet. nam et Aiax apud Ovidium: ante rates, inquit, agimus causam, et mecum confertur Ulixes? et Miloni inter cetera obiectum est, quod Clodius in monumentis ab eo maiorum suorum esset occisus.
ad suadendi momenta idem valet, sicut tempus, cuius tractatum subiungam. eius autem, ut alio loco iam dixi, duplex significatio est; generaliter enim et specialiter accipitur. prius illud est:—nunc, olim, sub Alexandro, cum apud Ilium pugnatum est, denique praeteritum, instans, futurum. hoc sequens habet et constituta discrimina:—aestate, hieme, noctu, interdiu; et fortuita:—in pestilentia, in bello, in convivio.