Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

nunc ad res transeo, in quibus maxime sunt personis iuncta, quae agimus, ideoque prima tractanda. in omnibus porro, quae fiunt, quaeritur aut Quare? aut Ubi? aut Quando? aut Quomodo? aut Per quae facta sunt?

ducuntur igitur argumenta ex causis factorum vel futurorum; quarum materiam, quam quidam ὕλην, alii δύναμιν nominaverunt, in duo genera, sed quaternas utriusque dividunt species. nam fere versatur ratio faciendi circa bonorum adeptionem, incrementum, conservationem, usum, aut malorum evitationem, liberationem, imminutionem, tolerantiam;