Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

quod quidem ei accidere necesse est, sed in argumentum raro cadit, nisi cum aut ex causa datum est, ut Sapiens, Magnus, Pius; aut et ipsum alicuius cogitationis attulit causam, ut Lentulo coniurationis, quod libris Sibyllinis aruspicumque responsis dominatio dari tribus Corneliis dicebatur, seque eum tertium esse credebat post Sullam Cinnamque, quia et ipse Cornelius erat. nam et illud apud Euripidem frigidum sane,

quod nomen Polynicis, ut argumentum morum, frater incessit. iocorum tamen ex eo frequens materia, qua

v4-6 p.218
Cicero in Verrem non semel usus est. haec fere circa personas sunt aut his similia. neque enim complecti omnia vel hac in parte vel in ceteris possumus, contenti rationem plura quaesituris ostendere.

nunc ad res transeo, in quibus maxime sunt personis iuncta, quae agimus, ideoque prima tractanda. in omnibus porro, quae fiunt, quaeritur aut Quare? aut Ubi? aut Quando? aut Quomodo? aut Per quae facta sunt?

ducuntur igitur argumenta ex causis factorum vel futurorum; quarum materiam, quam quidam ὕλην, alii δύναμιν nominaverunt, in duo genera, sed quaternas utriusque dividunt species. nam fere versatur ratio faciendi circa bonorum adeptionem, incrementum, conservationem, usum, aut malorum evitationem, liberationem, imminutionem, tolerantiam;