Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

ut in terra non omni generantur omnia, nec avem aut feram reperias, ubi quaeque nasci aut morari soleat ignarus, et piscium quoque genera alia planis gaudent alia saxosis, regionibus etiam litoribusque discreta sunt, nec helopem nostro mari aut scarum ducas, ita non omne argumentum undique venit ideoque non passim quaerendum est.

multus alioqui error est; exhausto labore, quod non ratione scrutabimur, non poterimus invenire nisi casu. at si scierimus, ubi quodque nascatur, cum ad locum ventum erit, facile quod in eo est pervidebimus.

in primis igitur argumenta a persona ducenda sunt; cum sit, ut dixi, divisio, ut omnia in haec duo partimur, res atque personas, ut causa, tempus, locus, occasio, instrumentum, modus et cetera, rerum

v4-6 p.214
sint accidentia. personis autem non quidquid accidit exsequendum mihi est, ut plerique fecerunt, sed unde argumenta sumi possunt.

ea porro sunt, genus, nam similes parentibus ac maioribus suis plerumque creduntur, et nonnunquam ad honeste turpiterque vivendum inde causae fluunt; natio, nam et gentibus proprii mores sunt, nec idem in barbaro, Romano, Graeco probabile est;

patria, quia similiter etiam civitatum leges, instituta, opiniones habent differentiam; sexus, ut latrocinium facilius in viro, veneficium in femina credas; aetas, quia aliud aliis annis magis convenit; educatio et disciplina, quoniam refert, a quibus et quo quisque modo sit institutus; habitus corporis,