Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

excutiamus nunc argumentorum locos; quanquam quibusdam hi quoque, de quibus supra dixi, videntur. locos appello non, ut vulgo nunc intelliguntur, in luxuriam et adulterium et similia; sed sedes argumentorum, in quibus latent, ex quibus sunt petenda. nam ,

ut in terra non omni generantur omnia, nec avem aut feram reperias, ubi quaeque nasci aut morari soleat ignarus, et piscium quoque genera alia planis gaudent alia saxosis, regionibus etiam litoribusque discreta sunt, nec helopem nostro mari aut scarum ducas, ita non omne argumentum undique venit ideoque non passim quaerendum est.