Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

Cicero pro Cluentio Publium Popilium et Tiberium Guttam dicit non iudicii corrupti sed ambitus esse damnatos. quid signi? quod accusatores eorum, qui erant ipsi ambitus damnati, e lege sint post hanc victoriam restituti.

nec minus in hoc curae debet adhiberi, quid proponendum quam quomodo sit quod proposuerimus probandum. hic immo vis inventionis, si non maior, certe prior. nam ut tela supervacua sunt nescienti, quid petat, sic argumenta, nisi provideris cui rei adhibenda sint. hoc est, quod comprehendi arte non possit.