Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
inde plurimi, cum in hos inexplicabiles laqueos inciderunt, omnem, etiam quem ex ingenio suo poterant habere, conatum velut adstricti certis legum vinculis perdiderunt, et magistrum respicientes naturam ducem sequi desierunt.
nam ut per se non sufficiet scire, omnes probationes aut a personis aut a rebus peti, quia utrumque in plura dividitur, ita ex antecedentibus et iunctis et insequentibus trahenda esse argumenta qui acceperit, num protinus in hoc sit instructus ut, quid in quaque casa ducendum sit ex his, sciat?
praesertim, cum plurimae probationes in ipso causarum complexu
hoc genus argumentorum sane dicamus ex circumstantia, quia περίστασιν dicere aliter non possumus, vel ex iis quae cuiusque causae propria sunt: ut in illo adultero sacerdote, qui lege, qua unius servandi potestatem habebat, se ipse servare voluit, proprium controversiae est dicere, non unum nocentem servabas, quia te dimisso adulteram occidere non licebat. hoc enim argumentum lex facit, quae prohibet adulteram sine adultero occidere.
et illa, in qua lata lex est, ut argentarii dimidium ex eo quod debebant solverent, creditum suum totum exigerent. argentarius ab argentario solidum petit. proprium ex materia est argumentum creditoris, idcirco adiectum esse in lege, ut argentarius totum exigeret; adversus alios enim non opus fuisse lege, cum omnes praeterquam ab argentariis totum exigendi ius haberent.