Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

interim vero etiam fallendus est iudex et variis artibus subeundus, ut aliud agi quam quod petimus putet. nam est nonnunquam dura propositio, quod iudex si providit, non aliter praeformidat quam qui ferrum medici priusquam curetur aspexit; at si re non ante proposita securum ac nulla denuntiatione in se conversum intrarit oratio, efficiet, quod promittenti non crederetur.

interim refugienda non modo distinctio quaestionum est, sed omnino tractatio; adfectibus turbandus et ab intentione auferendus auditor. non enim solum oratoris

v4-6 p.140
est docere, sed plus eloquentia circa movendum valet. cui rei contraria est maxime tenuis illa et scrupulose in partes secta divisionis diligentia eo tempore quo cognoscenti iudicium conamur auferre.

quid quod interim, quae per se levia sunt et infirma, turba valent? ideoque congerenda sunt potius et velut eruptione pugnandum; quod tamen rarum esse debet et ex necessitate demum, cum hoc ipsum quod dissimile rationi est coegerit ratio.

praeter haec in omni partitione est utique aliquid potentissimum, quod cum audivit iudex cetera tanquam supervacua gravari solet. itaque si plura vel obiicienda sunt vel diluenda, et utilis et iucunda partitio est ut, quid quaque de re dicturi simus, ordine appareat; at si unum crimen varie defendemus, supervacua.

ut si illa partiamur, dicam non talem esse hunc quem tueor reum, ut in eo credibile videri possit homicidium; dicam occidendi causam huic non fuisse; dicam hunc eo tempore quo homo occisus est trans mare fuisse, omnia, quae ante id quod ultimum est exsequeris, inania videri necesse est.

festinat enim iudex ad id quod potentissimum est. et velut obligatum promisso patronum, si est

v4-6 p.142
patientior, tacitus appellat; si vel occupatus vel in aliqua potestate vel etiam si moribus incompositus, cum convicio efflagitat.

itaque non defuerunt, qui Ciceronis illam pro Cluentio partitionem improbarent, qua se dicturum esse promisit primum, neminem maioribus criminibus, gravioribus testibus, in iudicium vocatum quam Oppianicum; deinde praeiudicia esse facta ab ipsis iudicibus, a quibus condemnatus sit; postremo, iudicium pecunia temptatum non a Cluentio, sed contra Cluentium; quia, si probari posset, quod est tertium,

nihil necesse fuerit dicere priora. rursus nemo tam erit iniustus aut stultus, quin eum fateatur optime pro Murena esse partitum: intelligo , indices, tris totius accusationis fuisse partis, et earum unam in reprehensione vitae, alteram in contentione dignitatis, tertiam in criminibus ambitus esse versatam. nam sic et ostendit lucidissime causam et nihil fecit altero supervacuum.