Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

quod tamen nemo sic accipiat ut omnia credat audenda. recte enim Graeci praecipiunt, non temptanda, quae effici omnino non possint. sed quotiens hac, de qua loquor, duplici defensione utemur, id laborandum est, ut in illam partem sequentem fides ex priore ducatur. potest enim videri, qui tuto etiam confessurus fuit, mentiendi causam in negando non habere.

v4-6 p.146

et illud utique faciendum est, ut, quotiens suspicabimur a iudice aliam probationem desiderari quam de qua loquimur, promittamus nos plene et statim de eo satis esse facturos, praecipueque si de pudore agetur.

frequenter autem accidit, ut causa parum verecunda iure tuta sit; de quo ne inviti iudices audiant et aversi, frequentius sunt admonendi, secuturam defensionem probitatis et dignitatis; exspectent paulum et agi ordine sinant.

quaedam interim nos invitis litigatoribus simulandum est dicere, quod Cicero pro Cluentio facit circa iudiciariam legem; nonnunquam, quasi interpellemur ab iis, subsistere; saepe convertenda ad ipsos oratio; hortandi ut sinant nos uti nostro consilio. ita surrepetur animo iudicis et, dum sperat probationem pudoris, asperioribus illis minus repugnabit.

quae cum receperit, etiam verecundiae defensioni facilior erit. sic utraque res invicem iuvabit, eritque iudex circa ius nostrum spe modestiae attentior, circa modestiam iuris probatione proclivior.