Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
recusatio quoque plures interim propositiones habet, ut contra petitionem pecuniae: male petis, procuratorem enim tibi esse non licuit, sed neque illi, cuius nomine litigas, habere procuratorem; sed neque est heres eius, a quo accepisse mutuam dicor nec ipsi debui.
multiplicari haec in quantum libet possunt, sed rem ostendisse satis est. hae si ponantur singulae subiectis probationibus, plures sunt propositiones; si coniungantur, in partitionem cadunt.
est et nuda propositio, qualis fere in coniecturalibus, caedis ago, furtum obiicio; est ratione subiecta, ut maiestatem minuit C. Cornelius; nam codicem tribunus plebis ipse pro contione legit. praeter haec utimur propositione aut nostra, ut adulterium obiicio; aut adversarii, ut adulterii mecum agitur, aut communi, ut inter me et adversarium quaestio est, uter sit intestato propior Nonnumquam diversas quoque iungimus: ego hoc dico, adversarius hoc.
habet interim vim propositionis, etiamsi per se non est propositio, eum exposito rerum ordine subiicimus: de his cognoscetis, ut sit haec commonitio iudicis, quo se ad quaestionem acrius intendat et velut quodam tactu resuscitatus fine esse narrationis et initium probationis intelligat, et nobis confirmationem ingredientibus ipse quoque quodammodo novum audiendi sumat exordium.
partitio est nostrarum aut adversarii propositionum aut utrarumque ordine collocata enumeratio. hac quidam utendum semper putant, quod ea fiat causa lucidior et iudex attentior ac docilior, si scierit et de quo dicamus et de quo dicturi postea simus.