Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

quod tamen ita fieri oportebit, si res dubitationem non habebit. alioqui prius est quod obiicias verum efficere quam magnum, quia criminum invidia pro reo est, priusquam probabitur; difficillima est enim gravissimi cuiusque sceleris fides.

item fieri non inutiliter potest ut, si merita in adversarium aliqua exposueris, in ingratum inveharis, aut, si varietatem criminum narratione demonstraveris, quantum ob ea periculum intentetur, ostendas.

verum haec breviter omnia. iudex enim ordine audito festinat ad probationem et quam primum certus esse sententiae cupit. praeterea cavendum est, ne ipsa expositio

v4-6 p.126
vanescat, aversis in aliud animis et inani mora fatigatis.

sed ut non semper est necessaria post narrationem illa procursio, ita frequenter utilis ante quaestionem praeparatio, utique si prima specie minus erit favorabilis, si legem asperam ac poenarias actiones tuebimur. est hic locus velut sequentis exordii [*]( exordii, B: exordium, A and Victor. ) ad conciliandum probationibus nostris iudicem, mitigandum, concitandum. [*](mitigandum, concitandum omitted by B.) Quod liberius hic et vehementius fieri potest, quia iudici nota iam causa est.

his igitur velut fomentis, si quid erit asperum, praemolliemus, quo facilius aures iudicum quae post dicturi erimus admittant, ne ius nostrum oderint. nihil enim facile persuadetur invitis.

quo loco iudicis quoque noscenda natura est, iuri magis an aequo sit appositus; proinde enim magis aut minus erit hoc necessarium. ceterum res eadem et post quaestionem perorationis vice fungitur.