Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

quo loco iudicis quoque noscenda natura est, iuri magis an aequo sit appositus; proinde enim magis aut minus erit hoc necessarium. ceterum res eadem et post quaestionem perorationis vice fungitur.

hanc partem παρέκβασιν vocant Graeci, Latini egressum vel egressionem. sed hae sunt plures, ut dixi, quae per totam causam varios habent excursus, ut laus hominum locorumque, ut descriptio regionum, expositio quarundam rerum gestarum, vel etiam fabulosarum.

quo ex genere est in orationibus contra Verrem compositis Siciliae laus,

v4-6 p.128
Proserpinae raptus; pro C. Cornelio popularis illa virtutum Cn. Pompei commemoratio, in quam ille divinus orator, velut nomine ipso ducis cursus dicendi teneretur, abrupto quem inchoaverat sermone devertit actutum.

Παρέκβασις est, ut mea quidem fert opinio, alicuius rei, sed ad utilitatem causae pertinentis extra ordinem excurrens tractatio. quapropter non video cur hunc ei potissimum locum adsignent, qui rerum ordinem sequitur, non magis quam illud, cur hoc nomen ita demum proprium putent, si aliquid in digressu sit exponendum, cum tot modis a recto itinere declinet oratio.

nam quidquid dicitur praeter illas quinque quas fecimus partes, egressio est, indignatio, miseratio, invidia, convicium, excusatio, conciliatio, maledictorum refutatio. similia his, quae non sunt in quaestione, omnis amplificatio, minutio, omne adfectus genus, et quae [*]( et quae, Spailding: atque ea, MSS. ) maxime iucundam et ornatam faciunt orationem, de luxuria, de avaritia, religione, officiis; quae cum sint argumentis subiecta similium rerum, quia cohaerent, egredi non videntur.

sed plurima sunt, quae rebus nihil secum cohaerentibus inseruntur, quibus iudex reficitur, admonetur, placatur, rogatur, laudatur. innumerabilia sunt haec,

v4-6 p.130
quorum alia sic praeparata adferimus, quaedam ex occasione vel necessitate ducimus, si quid nobis agentibus novi accidit, interpellatio, interventus alicuius, tumultus.

unde Ciceroni quoque in prooemio, cum diceret pro Milone, digredi fuit necesse, ut ipsa oratiuncula qua usus est patet. potest autem paulo longius exire, qui praeparat aliquid ante quaestionem et qui finitae probationi velut commendationem adiicit At qui ex media erumpit, cito ad id redire debet unde devertit.

sunt qui narrationi propositionem subiungant tanquam partem iudicialis materiae, cui opinioni respondimus. mihi autem propositio videtur omnis confirmationis initium, quod non modo in ostendenda quaestione principali, sed nonnunquam etiam in singulis argumentis poni solet maximeque in iis quae ἐπιχειρήματα vocantur. sed nunc de priore loquimur. ea non semper uti necesse est.

aliquando enim sine propositione quoque satis manifestum est quid in quaestione versetur, utique si narratio ibi finem habet, ubi initium quaestio, adeo, ut aliquando subiungatur expositioni, quae solet in argumentis esse summa collectio: haec, sicut exposui, ita gesta sunt, iudices;

v4-6 p.132
insidiator superatus est, vi victa vis vel potius oppressa vir tute audacia est.