Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

sed ut has aliquando non narrandi causas puto, sic ab illis dissentio, qui non existimant esse narrationem, cum reus quod obiicitur tantum negat; in qua est opinione Cornelius Celsus, qui condicionis huius esse arbitratur plerasque caedis causas et omnes ambitus ac repetundarum.

non enim putat esse narrationem, nisi quae summam criminis de quo iudicium est contineat, deinde fatetur ipse pro Rabirio Postumo narrasse Ciceronem; atque ille et negavit pervenisse ad Rabirium pecuniam, qua de re erat quaestio constituta, et in hac narratione nihil de crimine exposuit.

ego autem magnos alioqui secutus auctores, duas esse in iudiciis narrationum species existimo, alteram ipsius causae, alteram rerum ad causam pertinentium expositionem.

non occidi hominem, nulla narratio est; convenit; sed erit aliqua et interim etiam longa contra argumenta eius criminis de anteacta vita, de causis, propter quas innocens in periculum deducatur, aliis, quibus incredibile id quod obiicitur fiat.

neque enim accusator tantum hoc

v4-6 p.56
dicit, occidisti; sed, quibus id probet narrat. ut in tragoediis, cum Teucer Vlixem reum facit Aiacis occisi dicens inventum eum in solitudine iuxta exanime corpus inimici cum gladio cruento, non id modo Ulixes respondet non esse a se id facinus admissum, sed sibi nullas cum Aiace inimicitias fuisse, de laude inter ipsos certatum; deinde subiungit, quomodo in eam solitudinem venerit, iacentem exanimem sit conspicatus, gladium e vulnere extraxerit.

his subtexitur argumentatio. sed ne illud quidem sine narratione est, dicente accusatore, fuisti in eo loco, in quo tuus inimicus occisus est: Non fui; dicendum enim, ubi fuerit. quare ambitus quoque causae et repetundarum hoc etiam plures huiusmodi narrationes habere poterunt, quo plura crimina; in quibus ipsa quidem neganda sunt, sed argumentis expositione contraria resistendum est interdum singulis interdum universis.

an reus ambitus male narrabit, quos parentes habuerit, quemadmodum ipse vixerit, quibus meritis fretus ad petitionem descenderit? aut qui repetundarum crimine insimulabitur, non et anteactam vitam, et quibus de causis provinciam universam vel accusatorem aut testem offenderit,