Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
reus contra tunc narrationem subtrahet, cum id, quod obiicitur, neque negari neque excusari poterit, sed in sola iuris quaestione consistet; ut in eo, qui, cum pecuniam privatam ex aede sacra surripuerit, sacrilegii reus est, confessio verecundior quam expositio: non negamus
sed ut has aliquando non narrandi causas puto, sic ab illis dissentio, qui non existimant esse narrationem, cum reus quod obiicitur tantum negat; in qua est opinione Cornelius Celsus, qui condicionis huius esse arbitratur plerasque caedis causas et omnes ambitus ac repetundarum.
non enim putat esse narrationem, nisi quae summam criminis de quo iudicium est contineat, deinde fatetur ipse pro Rabirio Postumo narrasse Ciceronem; atque ille et negavit pervenisse ad Rabirium pecuniam, qua de re erat quaestio constituta, et in hac narratione nihil de crimine exposuit.
ego autem magnos alioqui secutus auctores, duas esse in iudiciis narrationum species existimo, alteram ipsius causae, alteram rerum ad causam pertinentium expositionem.
non occidi hominem, nulla narratio est; convenit; sed erit aliqua et interim etiam longa contra argumenta eius criminis de anteacta vita, de causis, propter quas innocens in periculum deducatur, aliis, quibus incredibile id quod obiicitur fiat.
neque enim accusator tantum hoc
his subtexitur argumentatio. sed ne illud quidem sine narratione est, dicente accusatore, fuisti in eo loco, in quo tuus inimicus occisus est: Non fui; dicendum enim, ubi fuerit. quare ambitus quoque causae et repetundarum hoc etiam plures huiusmodi narrationes habere poterunt, quo plura crimina; in quibus ipsa quidem neganda sunt, sed argumentis expositione contraria resistendum est interdum singulis interdum universis.
an reus ambitus male narrabit, quos parentes habuerit, quemadmodum ipse vixerit, quibus meritis fretus ad petitionem descenderit? aut qui repetundarum crimine insimulabitur, non et anteactam vitam, et quibus de causis provinciam universam vel accusatorem aut testem offenderit,
non inutiliter exponet? quae si narratio non est, ne illa quidem Ciceronis pro Cluentio prima, cuius est initium: A. Cluentius Habitus. nihil