Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

quo

v4-6 p.68
diligentius distinguenda sunt singula, ut quid quoque loco prosit ostendam. narratio est aut tota pro nobis aut tota pro adversariis aut mixta ex utrisque. si erit tota pro nobis, contenti sumus his tribus partibus per quas efficitur, quo facilius iudex intelligat, meminerit, credat.

nec quisquam reprehensione dignum putet, quod proposuerim eam, quae sit tota pro nobis, debere esse verisimilem, cum vera sit. sunt enim plurima uera quidem, sed parum credibilia, sicut falsa quoque frequenter verisimilia. quare non minus laborandum est, ut iudex, quae vere dicimus quam quae fingimus, credat.

sunt quidem hae, quas supra retuli, virtutes aliarum quoque partium. nam et per totam actionem vitanda est obscuritas et modus ubique custodiendus, et credibilia esse omnia oportet quae dicuntur. maxime tamen haec in ea parte custodienda sunt, quae prima iudicem docet; in qua si acciderit, ut aut non intelligat aut non meminerit aut non credat, frustra in reliquis laborabimus.

erit autem narratio aperta atque dilucida, si fuerit primum exposita verbis propriis et significantibus et non sordidis quidem, non tamen exquisitis et ab usu

v4-6 p.70
remotis, tum distincta rebus, personis, temporibus, locis, causis, ipsa etiam pronuntiatione in hoc accommodata, ut iudex quae dicentur quam facillime accipiat.

quae quidem virtus negligitur a plurimis, qui ad clamorem dispositae vel etiam forte circumfusae multitudinis compositi non ferunt illud intentionis silentium nec sibi diserti videntur, nisi omnia tumultu et vociferatione concusserint; rem indicate sermonis cotidiani et in quemcumque etiam indoctorum cadentis existimant, cum interim, quod tanquam facile contemnunt, nescias, praestare minus velint an possint.

neque enim aliud in eloquentia, cuncta experti, difficilius reperient quam id, quod se fuisse dicturos omnes putant, postquam audierunt, quia non bona iudicant esse illa, sed vera. tum autem optime dicit orator, cum videtur vera dicere. at nunc,

velut campum nacti expositionis, hic potissimum et vocem flectunt et cervicem reponunt et brachium in latus iactant totoque et rerum et verborum et compositionis genere lasciviunt; deinde, quod sit monstro simile, placet actio, causa non intelligitur. verum haec omittamus, ne minus

v4-6 p.72
gratiae praecipiendo recta quam offensae reprehendendo prava mereamur.

brevis erit narratio ante omnia, si inde coeperimus rem exponere, unde ad iudicem pertinet; deinde, si nihil extra causam dixerimus; tum etiam,si reciderimus omnia, quibus sublatis neque cognitioni quidquam neque utilitati detrahatur.

solet enim quaedam esse partium brevitas, quae longam tamen efficit summam. in portum veni, navem prospexi, quanti veheret interrogavi, de pretio convenit, conscendi, sublatae sunt ancorae, solvimus oram, profecti sumus. nihil horum dici celerius potest, sed sufficit dicere e portu navigavi. et quotiens exitus rei satis ostendit priora, debemus hoc esse contenti, quo reliqua intelliguntur. quare ,