Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
illud quale sit, tu scias, et his similia. alioqui si apud iudicem, cui nota causa est, narratio semper videtur supervacua, potest videri non semper esse etiam ipsa actio necessaria.
alterum est, de quo frequentius quaeritur, an sit utique narratio prooemio subiicienda; quod qui
sed hoc quoque interim mutat condicio causarum; nisi forte M. Tullius in oratione pulcherrima, quam pro Milone scriptam reliquit, male distulisse narrationem videtur tribus praepositis quaestionibus; aut profuisset exponere, quomodo insidias Miloni fecisset Clodius, si reum, qui a se hominem occisum fateretur, defendi omnino fas non fuisset, aut si iam praeiudicio senatus damnatus esset Milo, aut si Cn. Pompeius, qui praeter aliam gratiam iudicium etiam militibus armatis clauserat, tanquam adversus ei timeretur.
ergo hae quoque quaestiones vim prooemii obtinebant, cum omnes iudicem praepararent. sed pro Vareno quoque postea narravit quam obiecta diluit. quod fiet utiliter, quotiens non repellendum tantum erit crimen, sed etiam transferendum, ut his prius defensis velut initium sit alium culpandi narratio, ut in armorum ratione
erunt quaedam causae (neque id raro) crimine quidem, de quo cognitio est, faciles ad diluendum sed multis anteactae vitae flagitiis et gravibus oneratae; quae prius amovenda sunt, ut propitius iudex defensionem ipsius negotii, cuius propria quaestio est, audiat: ut, si defendendus sit M. Caelius, nonne optime patronus occurrat prius conviciis luxuriae, petulantiae, impudicitiae quam veneficii, in quibus solis omnis Ciceronis versatur oratio; tum deinde narret de bonis Pallae totamque de vi explicet causam, quae est ipsius actione defensa?
sed nos ducit scholarum consuetudo, in quibus certa quaedam ponuntur, quae themata dicimus, praeter quae nihil est diluendum, ideoque prooemio narratio semper subiungitur. inde libertas declamatoribus, ut etiam secundo partis suae loco narrare videantur.
nam cum pro petitore dicunt et expositione, tanquam priores agant, uti solent et contradictione, tanquam respondeant, idque fit recte. nam cum sit declamatio forensium actionum meditatio, cur non in