Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

est quaedam etiam repetita narratio, quae ἐπιδιήγησις dicitur, sane res declamatoria magis quam forensis, ideo autem reperta, ut, quia narratio brevis esse debet, fusius et ornatius res possit exponi; quod fit vel invidiae gratia vel miserationis. id et raro faciendum iudico neque sic unquam, ut totus ordo repetatur; licet enim per partes idem consequi. ceterum , qui uti ἐπιδιηγήσει volet, narrationis loco rem stringat et contentus indicare, quod factum sit, quo sit modo factum plenius se loco suo expositurum esse promittat.

initium narrationis quidam utique faciendum a

v4-6 p.120
persona putant, eamque, si nostra sit, ornandam, si aliena, infamandam statim. hoc sane frequentissimum est, quia personae sunt inter quas litigatur.

sed hae quoque interim cum suis accidentibus ponendae, cum id profuturum est: ut A. Cluentius Habitus fuit pater huiusce, iudices, homo non solum municipii Larinatis, ex quo erat, sed regionis illius et uicinitatis virtute, existimatione, nobilitate princeps;

interim sine his ut Q. enim Ligarius cum esset; frequenter vero et a re, sicut pro Tullio Cicero fundum habet in agro Thurino M. Tullius paternum; Demosthenes pro Ctesiphonte τοῦ γὰρ Φωκικο͂ν συστάντος πολέμου.

de fine narrationis cum iis contentio est, qui perduci expositionem volunt eo, unde quaestio oritur: his rebus ita gestis, P. Dolabella praetor interdixit, ut est consuetudo, de vi, hominibus armatis, sine ulla exceptione, tantum ut unde deiecisset restitueret; deinde restituisse se dixit. sponsio facta est; hac de sponsione vobis iudicandum est. id a petitore semper fieri potest, a defensore non semper.

ordine ipso narrationem sequitur confirmatio.

v4-6 p.122
Probanda sunt enim quae propter hoc exposuimus. sed priusquam ingrediar hanc partem, pauca mihi de quorundam opinione dicenda sunt. plerisque moris est prolato rerum ordine protinus utique in aliquem laetum ac plausibilem locum quam maxime possint favorabiliter excurrere.

quod quidem natum ab ostentatione declamatoria iam in forum venit, postquam agere causas non ad utilitatem litigatorum, sed ad patronorum iactationem repertum est, ne, si pressae illi, qualis saepius desideratur, narrationis gracilitati coniuncta argumentorum pugnacitas fuerit, dilatis diutius dicendi voluptatibus oratio refrigescat In quo vitium illud est,