Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

O mulieris scelus incredibile et praeter hanc unam in omni uita inauditum! O libidinem effrenatam et indomitam! O audaciam singularem! nonne timuisse, si minus vim deorum hominumque famam, at illam ipsam noctem facesque illas nuptiales non limen cubiculi non cubile filiae non parietes denique ipsos, superiorum testes nuptiarum

sermo vero aversus a iudice et brevius indicat interim et coarguit magis, de qua re idem, quod in prooemio dixeram, sentio, sicut de prosopopoeia quoque; qua tamen non Servius modo Sulpicius utitur pro Aufidia: somnone te languidum an gravi

v4-6 p.108
lethargo putem pressum? sed M. quoque Tullius circa nauarchos, (nam ea quoque rei expositio est) ut adeas, tantum dabis, et reliqua.

quid ? pro Cluentio, Staieni Bulbique colloquium nonne ad celeritatem plurimum et ad fidem confert? quae ne fecisse inobservantia quadam videatur, quanquam hoc in illo credibile non est, in Partitionibus praecepit, ut habeat narratio suavitatem, admirationes, exspectationes, exitus inopinatos, colloquia personarum, omnes adfectus.

argumentabimur , ut dixi, nunquam; argumentum ponemus aliquando; quod facit pro Ligario Cicero, cum dicit sic eum provinciae praefuisse, ut illi pacem esse expediret. inseremus expositioni et brevem, cum res poscet, defensionem et rationem factorum.

neque enim narrandum est tanquam testi sed tanquam patrono. rei ordo per se talis est: Q. Ligarius legatus cum C. Considio profectus. quid ergo M. Tullius? Q. enim, inquit, Ligarius , cum esset nulla belli suspicio, legatus in Africam cum C. Considio profectus est. et alibi:

non modo ad bellom sed ne ad minimam quidem suspicionem belli.

v4-6 p.110
Et cum esset indicaturo satis, Q. Ligarius nullo se implicari negotio passus est, adiecit, domum spectans, ad suos redire cupiens. ita quod exponebat, et ratione fecit credibile et adfectu quoque implevit.

quo magis miror eos, qui non putant utendum in narratione adfectibus. qui si hoc dicunt, non diu neque ut in epilogo, mecum sentiunt; effugiendae sunt enim morae. ceterum cur ego iudicem nolim, dum eum doceo, etiam movere ?

cur , quod in summa parte sum actionis petiturus, non in primo statim rerum ingressu, si fieri potest, consequar? cum praesertim etiam in probationibus faciliorem sim animum eius habiturus occupatum vel ira vel miseratione.

an non M. Tullius circa verbera civis Romani omnis brevissime movet adfectus, non solum condicione ipsius, loco iniuriae, genere verberum, sed animi quoque commendatione? summum enim virum ostendit qui, cum virgis caederetur, non ingemuerit, non rogaverit, sed tantum ciuem Romanum esse se cum invidia caedentis et fiducia iuris clamaverit.