Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

nec argumentis autem nec locis nec narrationi similis esse in prooemio debet oratio, neque tamen deducta semper atque circumlita, sed saepe simplici atque illaboratae similis, nec verbis vultuque nimia promittens. dissimulata enim et, ut Graeci dicunt, ἀνεπίφαντος actio melius saepe surrepit. sed haec, prout formari animum iudicum expediet.

turbari memoria vel continuandi verba facultate destitui nusquam turpius, cum vitiosum prooemium

v4-6 p.40
possit videri cicatricosa facies, et pessimus certe gubernator qui navem, dum portu egreditur, impegit.

modus autem principii pro causa. nam breve simplices, longius perplexae suspectaeque et infames desiderant. ridendi vero, qui velut legem prooemiis omnibus dederunt, ut intra quattuor sensus terminarentur. nec minus evitanda est immodica eius longitudo, ne in caput excrevisse videatur et quo praeparare debet fatiget.

sermonem a persona iudicis aversum, quae ἀποστροφή dicitur, quidam in totum a prooemio summouent, nonnulla quidem in hanc persuasionem ratione ducti. nam prorsus esse hoc magis secundum naturam confitendum est, ut eos alloquamur potissimum, quos conciliare nobis studemus.

interim tamen et est prooemio necessarius sensus aliquis, et hic acrior fit atque vehementior ad personam derectus alterius. quod si accidat. quo iure aut qua tanta superstitione prohibeamur dare per hanc figuram sententiae vires?

neque enim istud scriptores artium, quia non liceat, sed quia non putent utile, vetant. ita si vincet utilitas, propter eandem causam facere debebimus propter quam vetamur.

et Demosthenes autem ad

v4-6 p.42
Aeschinen orationem in prooemio convertit, et M. Tullius, cum pro aliis quibusdam, ad quos ei visum est, tum pro Ligario ad Tuberonem;

nam erat multo futura languidior, si esset aliter figurata. quod facilius cognoscet, si quis totam illam partem vehementissimam, cuius haec forma est, habes igitur, Tubero, quod est accusatori maxime optandum , et cetera convertat ad iudicem; tum enim vere aversa videatur oratio et languescat vis omnis, dicentibus nobis habet igitur Tubero, quod est accusatori maxime optandum. illo enim modo pressit atque institit,

hoc tantum indicasset. quod idem in Demosthene, si flexum illi mutaveris, accidit. quid ? non Sallustius derecto ad Ciceronem, in quem ipsum dicebat, usus est principio, et quidem protinus? graviter et iniquo animo maledicta tua paterer, Marce Tulli, sicut Cicero fecerat in Catilinam: