Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
genera porro causarum plurimi quinque fecerunt, honestum, humile, dubium vel anceps, admirabile, obscurum: id est ἔνδοξον, ἄδοξον, ἀμφίδοξον, παράδοξον, δυσπαρακολούθητον. sunt quibus recte videtur adiici turpe, quod alii humili, alii admirabili subiiciunt.
admirabile autem vocant, quod est praeter opinionem hominum constitutum. in ancipiti maxime benevolum iudicem, in obscuro docilem, in humili
eo quidam exordium in duas dividunt partes, principium et insinuationem, ut sit in principiis recta benevolentiae et attentionis postulatio; quae quia esse in turpi causae genere non possit, insinuatio surrepat animis, maxime ubi frons causae non satis honesta est, vel quia res sit improba vel quia hominibus parum probetur, aut si facie quoque ipsa premitur vel invidiosa consistentis ex diverso patroni aut patris vel miserabili senis, caeci, infantis.
et quidem quibus adversus haec modis sit medendum, verbosius tradunt materiasque sibi ipsi fingunt et ad morem actionum persequuntur; sed hae cum oriantur ex causis, quarum species consequi omnes non possumus, nisi generaliter comprehenduntur, in infinitum sunt extrahendae.
quare singulis consilium ex propria ratione nascetur. illud in universum praeceperim, ut ab his quae laedunt ad ea quae prosunt refugiamus. si causa laborabimus, persona subveniat;
in iis, quae negari non potuerint, elaborandum, ut aut minora quam dictum est aut alia mente facta aut nihil ad praesentem quaestionem pertinere aut emendari posse paenitentia aut satis iam punita videantur. ideoque agere advocato quam litigatori facilius, quia et laudat sine arrogantiae crimine et aliquando utiliter etiam reprehendere potest.
nam se quoque moveri interim finget, ut pro Rabirio Postumo Cicero, dum aditum sibi ad aures faciat et auctoritatem induat vera sentientis, quo magis credatur vel defendenti eadem vel neganti. ideoque hoc primum intuebimur, litigatoris an advocati persona sit utendum, quotiens utrumque fieri potest; nam id in schola liberum est, in foro rarum, ut sit idoneus suae rei quisque defensor.
declamaturus autem maxime positas in adfectibus causas propriis personis debet induere. hi sunt enim, qui mandari non
his etiam de causis insinuatione videtur opus esse, si adversarii actio iudicum animos occupavit, si dicendum apud fatigatos est; quorum alterum promittendo nostras probationes et adversas eludendo vitabimus, alterum et spe brevitatis et iis, quibus attentum fieri iudicem docuimus.