Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

nam is eius rei modus est, ut propositioni similior sit quam expositioni, nec quomodo quidque sit actum, sed de quibus dicturus sit orator ostendat. nec video, quod huius rei possit apud oratores reperiri melius exemplum quam Ciceronis pro A.

Cluentio : animadverti , iudices, omnem accusatoris orationem in duas divisam esse pares; quarum altera mihi inniti et magnopere confidere videbatur invidia iam inveterata iudicii Iuniani, altera tantum modo consuetudinis causa timide et diffidenter attingere rationem veneficii criminum, qua de re lege est haec quaestio constituta. id tamen totum respondenti facilius est quam proponenti, quia hic admonendus iudex, illic docendus est.

nec me quanquam magni auctores in hoc duxerint, ut non semper facere attentum ac

v4-6 p.26
docilem iudicem velim; non quia nesciam, id quod ab illis dicitur, esse pro mala causa, qualis ea sit non intelligi, verum quia istud non negligentia iudicis contingit,

sed errore. dixit enim adversarius et fortasse persuasit; nobis opus est eius diversa opinione, quae mutari non potest, nisi illi fecerimus ad ea quae dicemus docile et intentum. quid ergo est? imminuenda quaedam et levanda et quasi contemnenda esse consentio ad remittendam intentionem iudicis, quam adversario praestat, ut fecit pro Ligario Cicero.

quid enim agebat aliud ironia illa, quam ut Caesar minus se in rem tanquam non novam intenderet? quid pro Caelio, quam ut res exspectatione minor videretur? verum ex iis, quae proposuimus, aliud in alio genere causae desiderari palam est.

genera porro causarum plurimi quinque fecerunt, honestum, humile, dubium vel anceps, admirabile, obscurum: id est ἔνδοξον, ἄδοξον, ἀμφίδοξον, παράδοξον, δυσπαρακολούθητον. sunt quibus recte videtur adiici turpe, quod alii humili, alii admirabili subiiciunt.

admirabile autem vocant, quod est praeter opinionem hominum constitutum. in ancipiti maxime benevolum iudicem, in obscuro docilem, in humili

v4-6 p.28
attentum parare debemus. nam honestum quidem ad conciliationem satis per se valet, admirabili et turpi remediis opus est.

eo quidam exordium in duas dividunt partes, principium et insinuationem, ut sit in principiis recta benevolentiae et attentionis postulatio; quae quia esse in turpi causae genere non possit, insinuatio surrepat animis, maxime ubi frons causae non satis honesta est, vel quia res sit improba vel quia hominibus parum probetur, aut si facie quoque ipsa premitur vel invidiosa consistentis ex diverso patroni aut patris vel miserabili senis, caeci, infantis.