Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

ut aut nobis inimicus aut adversariis sit amicus qui iudicat; quae res utrique parti tractanda est ac nescio an etiam ei magis, in quam videatur propensior. est enim nonnunquam pravis hic ambitus adversus amicos aut pro iis, quibuscum simultates gerant, pronuntiandi faciendique iniuste, ne fecisse videantur.

fuerunt etiam quidam rerum suarum iudices. nam et in libris Observationum a Septimio editis adfuisse Ciceronem tali causae invenio, et ego pro regina Berenice apud ipsam eam causam dixi. similis hic quoque superioribus ratio est. adversarius enim fiduciam partis suae iactat, patronus

v4-6 p.16
timet cognoscentis verecundiam.

praeterea detrahenda vel confirmanda opinion, praecipue si quam domo videbitur iudex attulisse. metus etiam nonnunquam est amovendus, ut Cicero pro Milone, ne arma Pompeii disposita contra se putarent, laboravit; nonnunquam adhibendus, ut idem in Verrem facit.

sed adhibendi modus alter ille frequens et favorabilis: ne male sentiat populus Romanus, ne iudicia transferantur; alter autem asper et rarus, quo minatur corruptis accusationem, et id quidem in consilio ampliore utcunque tutius; nam et mali inhibentur et boni gaudent; apud singulos vero nunquam suaserim, nisi defecerint omnia.

quod si necessitas exigit, non erit iam ex arte oratoria, non magis quam appellare, etiamsi id quoque saepe utile est, aut, antequam pronuntiet, reum facere; nam et minari et deferre etiam non orator potest.

si causa conciliandi nobis iudicis materiam dabit, ex hac potissimum aliqua in usum principii, quae maxime favorabilia videbuntur, decerpi oportebit.

v4-6 p.18
Quo in loco Verginius fallitur, qui Theodoro placere tradit, ut ex singulis quaestionibus singuli sensus in prooemium conferantur.

nam ille non hoc dicit, sed ad potentissimas quaestiones iudicem praeparandum; in quo vitii nihil erat, nisi in universum id praeciperet, quod nec omnis quaestio patitur nec omnis causa desiderat. nam protinus a petitore primo loco, dum ignota iudici lis est, quomodo ex quaestionibus ducemus sententias? nimirum res erunt indicandae prius. demus aliquas (nam id exiget ratio nonnunquam); etiamne potentissimas omnes, id est totam causam? sic erit in prooemio peracta narratio.

quid vero? si, ut frequenter accidit, paulo est durior causa, non benevolentia iudicis petenda ex aliis partibus erit, sed non ante conciliato eius animo nuda quaestionum committetur asperitas? quae si recte semper initio dicendi tractarentur, nihil prooemio opus esset.