Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

neque ideo tamen eos probaverim, qui scribendum

v1-3 p.518
quoque prooemium novissime putant. nam ut conferri materiam omnem et, quid quoque loco [*]( quoque loco, Requis: quoilue, MSS. ) sit opus, constare decet, antequam dicere aut scribere ordiamur, ita incipiendum ab iis, quae prima sunt.

nam nec pingere quisquam aut fingere coepit a pedibus, nec denique ars ulla consummatur ibi, unde ordiendum est. quid fiet alioqui, si spatium componendi orationem stilo non fuerit? nonne nos haec inversa consuetudo deceperit? inspicienda igitur materia est, quo praecepimus ordine, scribenda, quo dicemus.

ceterum causa omnis, in qua pars altera agentis est, altera recusantis, aut unius rei controversia constat aut plurium. haec simplex dicitur, illa coniuncta. una controversia est per se furti, per se adulterii. plures aut eiusdem generis, ut in pecuniis repetundis, aut diversi, ut si quis sacrilegii et homicidii simul accusetur. quod nunc in publicis iudiciis non accidit, quoniam praetor certa lege sortitur, principum autem et senatus cognitionibus frequens est et populi fuit; privata quoque iudicia saepe unum iudicem habere multis et diversis formulis solent.

nec aliae species erunt, etiamsi unus a duobus dumtaxat eandem rem atque ex eadem causa petet aut

v1-3 p.520
duo ab uno aut plures a pluribus, quod accidere in hereditariis litibus interim scimus, quia quamvis in multis personis causa tamen una est, nisi si condicio personarum quaestiones variaverit.