Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
tamen nec iis adsentior, qui detrahunt refutationem tanquam probationi subiectam, ut Aristoteles; haec enim est, quae constituat, illa, quae destruat. hoc quoque idem aliquatenus novat, quod prooemio non narrationem subiungit sed propositionem. verum id facit, quia propositio ei genus, narratio species videtur, et hac non semper, illa semper et ubique credit opus esse.
verum ex his quas constitui partibus non, ut quidque primum dicendum, ita primum cogitandum est; sed ante omnia intueri oportet, quod sit genus causae, quid in ea quaeratur, quae prosint, quae noceant, deinde quid confirmandum sit ac refellendum, tum quo modo narrandum.
expositio enim probationum est praeparatio, nec esse utilis potest, nisi prius constiterit, quid debeat de probatione promittere. postremo intuendum, quemadmodum iudex sit conciliandus. neque enim nisi totius causae partibus diligenter inspectis scire possumus, qualem nobis facere animum cognoscentis expediat, severum an mitem, concitatum an remissum, adversum gratiae an obnoxium.
neque ideo tamen eos probaverim, qui scribendum
nam nec pingere quisquam aut fingere coepit a pedibus, nec denique ars ulla consummatur ibi, unde ordiendum est. quid fiet alioqui, si spatium componendi orationem stilo non fuerit? nonne nos haec inversa consuetudo deceperit? inspicienda igitur materia est, quo praecepimus ordine, scribenda, quo dicemus.
ceterum causa omnis, in qua pars altera agentis est, altera recusantis, aut unius rei controversia constat aut plurium. haec simplex dicitur, illa coniuncta. una controversia est per se furti, per se adulterii. plures aut eiusdem generis, ut in pecuniis repetundis, aut diversi, ut si quis sacrilegii et homicidii simul accusetur. quod nunc in publicis iudiciis non accidit, quoniam praetor certa lege sortitur, principum autem et senatus cognitionibus frequens est et populi fuit; privata quoque iudicia saepe unum iudicem habere multis et diversis formulis solent.
nec aliae species erunt, etiamsi unus a duobus dumtaxat eandem rem atque ex eadem causa petet aut
diversum his tertium genus, quod dicitur comparativum; cuius rei tractatus in parte causae frequens est, ut cum apud centumviros post alia quaeritur et hoc, uter dignior hereditate sit. rarum est autem, ut in foro iudicia propter id solum constituantur, sicut divinationes, quae fiunt de accusatore constituendo, et nonnunquam inter delatores, uter praemium meruerit.
adiecerunt quidam numero mutuam accusationem, quae ἀντικατηγορία vocatur, allis videlicet succedere hanc quoque comparativo generi existimantibus, cui similis erit petitionum invicem diversarum, quod accidit vel frequentissime. id si et ipsum vocari debet ἀντικατηγορία (nam proprio caret nomine) duo genera erunt eius, alterum quo litigatores idem crimen invicem intentant, alterum quo aliud atque aliud. cui et petitionum condicio par est.
cum apparuerit genus causae, tum intuebimur, negeturne factum, quod intenditur, an defendatur, an alio nomine appelletur, an a genere actionis repellatur; unde sunt status.
his inventis, intuendum deinceps Hermagorae videtur, quid sit quaestio, ratio, iudicatio, continens, vel, ut alii vocant, firmamentum. quaestio latius intelligitur omnis, de qua in utramque partem vel in plures partes dici credibiliter potest.
in iudiciali autem materia dupliciter accipienda est: altero modo, quo dicimus multas quaestiones habere controversiam, quo etiam minores omnes complectimur, altero, quo significamus summam illam, in qua causa vertitur; de hac nunc loquor, ex qua nascitur status, an factum sit,
quid factum sit, an recte factum sit. has Hermagoras et Apollodorus et alii plurimi scriptores proprie quaestiones vocant, Theodorus, ut dixi, capita generalia, sicut illas minores aut ex illis pendentes specialia. nam et quaestionem ex quaestione nasci et speciem in species dividi convenit.
hanc igitur quaestionem veluti principalem vocant ζήτημα. ratio autem est, qua id, quod factum esse constat, defenditur. et cur non utamur eodem, quo sunt usi omnes fere, exemplo? Orestes matrem occidit, hoc constat; dicit se iuste fecisse: status erit qualitatis; quaestio, an iuste fecerit, ratio, quod Clytaemnestra maritum suum, patrem Orestis, occidit; hoc αἴτιον dicitur.
quidam diviserunt αἴτιον et αἰτίαν ut esset altera, propter quam iudicium constitutum est, ut occisa Clytaemnestra, altera, qua factum defenditur, ut occisus Agamemnon. sed tanta est circa verba dissensio, ut alii αἰτίαν causam iudicii, αἴτιον autem facti vocent, alii eadem in contrarium vertant. Latinorum quidam haec initium et rationem vocaverunt, quidam utrumque eodem nomine appellant.
causa quoque ex causa, id est αἴτιον ἐξ αἰτίου nasci videtur, quale est: Occidit Agamemnonem Clytaemnestra, quia ille filiam communem immolaverat et captivam pellicem adducebat. iidem putant et sub una quaestione plures esse rationes, ut si Orestes et alteram adferat causam matris necatae, quod responsis sit impulsus; quot autem causas faciendi, totidem iudicationes; nam et haec erit iudicatio, an responsis parere debuerit.
sed et una causa plures habere quaestiones et iudicationes (ut ego arbitror) potest, ut in eo, qui, cum adulteram deprehensam occidisset, adulterum, qui tum effugerat, postea in foro occidit. causa enim est una, adulter fuit; quaestiones et iudicationes, an
sed sicut, cum sint plures quaestiones omnesque suos status habeant, causae tamen status unus sit, ad quem referuntur omnia, ita iudicatio maxime propria, de qua pronuntiatur.
συνέχον autem (quod, ut dixi, continens alii, firmamentum alii putant, Cicero firmissimam argumentationem defensoris et adpositissimam ad iudicationem ) quibusdam id videtur esse, post quod nihil quaeritur, quibusdam id quod ad iudicationem firmissimum adfertur.
causa facti non in omnes controversias cadit. nam quae fuerit causa faciendi, ubi factum negatur? at ubi causa tractetur, negant eodem loco esse iudicationem quo quaestionem, idque et in Rhetoricis Cicero et in Partitionibus dicit.