Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
quod genus accidere etiam veritati potest.
ego porro ut prooemio video non utique opus esse suasoriis, propter quas dixi supra causas, ita cur initio furioso sit exclamandum, non intelligo; cum proposita consultatione rogatus sententiam, si modo est sanus, non quiritet, sed quam maxime potest civili et humano ingressu mereri adsensum deliberantis velit.
cur autem torrens et utique aequaliter concitata sit in ea dicentis oratio, cum vel praecipue moderationem consilia desiderent? neque ego negaverim, saepius subsidere in controversiis impetum dicendi prooemio, narratione, argumentis; quae si detrahas, id fere supererit, quo suasoriae constant, verum id quoque aequalius erit non tumultuosius atque turbidius.
verborum autem magnificentia non validius est adfectanda suasorias declamantibus, sed contingit magis; nam et personae fere magnae fingentibus placent, regum, principum,