Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
hac illi opus est occasione, ne eum talium precum pudeat. et C. Caesari suadentes regnum adfirmabimus stare iam rempublicam nisi uno regente non posse. nam qui de re nefaria deliberat, id solum quaerit, quomodo quam minimum peccare videatur.
multum refert etiam, quae sit persona suadentis; quia anteacta vita si illustris fuit aut clarius genus aut aetas aut fortuna adfert expectationem, providendum est, ne quae dicuntur ab eo qui dicit dissentiant. at his contraria summissiorem quendam modum postulant. nam quae in aliis libertas est, in aliis licentia vocatur, et quibusdam sufficit auctoritas, quosdam ratio ipsa aegre tuetur.
ideoque longe mihi difficillimae videntur prosopopoeiae, in quibus ad reliquum suasoriae laborem accedit etiam personae difficultas. namque idem illud aliter Caesar, aliter Cicero, aliter Cato suadere debebit. utilissima vero haec exercitatio, vel quod duplicis est operis, vel quod poetis quoque aut historiarum futuris scriptoribus plurimum confert. verum et oratoribus necessaria.
nam sunt multae a Graecis Latinisque compositae orationes, quibus alii uterentur, ad quorum condicionem vitamque
neque enim minus vitiosa est oratio, si ab homine quam si ab re, cui accommodari debuit, dissidet; ideoque Lysias optime videtur in iis, quae scribebat indoctis, servasse veritatis fidem. enimvero praecipue declamatoribus considerandum est, quid cuique personae conveniat, qui paucissimas controversias ita dicunt ut advocati, plerumque filii, parentes, divites, senes, asperi, lenes, avari, denique superstitiosi, timidi, derisores fiunt; ut vix comoediarum actoribus plures habitus in pronuntiando concipiendi sint quam his in dicendo.
quae omnia possunt videri prosopopoeiae, quam ego suasoriis subieci, quia nullo alio ab iis quam persona distat. quanquam haec aliquando etiam in controversias ducitur, quae ex historiis compositae certis agentium nominibus continentur.