Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
et hoc fas putas? poterat me liberare Cicero, qui ita scribit ad Brutum, praepositis plurimis,
nec ego quicquam fieri turpiter velim. verum interim haec vel ad scholarum exercitationes pertinere credantur, nam et iniquorum ratio noscenda est, ut melius aequa tueamur.
interim si quis bono inhonesta suadebit, meminerit non suadere tanquam inhonesta, it quidam declamatores Sextum Pompeium ad piraticam propter hoc ipsum quod turpis et crudelis sit, impellunt; sed dandus illis deformibus color idque etiam apud malos.
neque enim quisquam est tam malus, ut videri velit. sic Catilina apud Sallustium loquitur, ut rem sceleratissimam non militia, sed indignatione videatur audere. sic Atreus apud Varium: —
iam fero (inquit) infandissima,
iam facere cogor.quanto magis eis, quibus cura famae fuit, conservandus est hic velut ambitus?