Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
ne qualitatis quidem statu, in quo et honestorum et utilium quaestio est, complecti eas satis est. nam frequenter in his etiam coniecturae locus est, nonnunquam tractatur aliqua finitio, aliquando etiam legales possunt incidere tractatus, in privata maxime consilia, si quando ambigetur an liceat.
de coniectura paulo post pluribus. interim est finitio apud Demosthenen, Det Halonnesum Philippus, an reddat? apud Ciceronem in Philippicis, Quid sit tumultus? quid ? non illa similis iudicialium quaestio de statua Servi Sulpici, an iis demum ponenda sit, qui in legatione ferro sunt interempti?
ergo pars deliberativa, quae eadem suasoria dicitur,
in senatu et utique in contionibus eadem ratio quae apud iudices, adquirendae sibi plerumque eorum, apud quos dicendum sit, benevolentiae. nec mirum, cum etiam in panegyricis petatur audientium favor, ubi emolumentum non in utilitate aliqua, sed in sola laude consistit.
Aristoteles quidem nec sine causa putat et a nostra et ab eius, qui dissentiet, persona duci frequenter in consiliis exordium, quasi mutuantibus hoc nobis a iudiciali genere, nonnunquam etiam, ut minor res maiorve videatur; in demonstrativis vero prooemia esse maxime libera existimat.