Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

et est haec ratio verissima, si consilium contingat semper bonorum atque sapientium. verum apud imperitos, apud quos frequenter dicenda sententia est, populumque praecipue, qui ex pluribus constat

v1-3 p.480
indoctis, discernenda sunt haec et secundum communes magis intellectus loquendum.

sunt enim multi, qui etiam, quae credunt honesta, non tamen satis eadem utilia quoque existiment, et quae turpia esse dubitare non possunt, utilitatis specie ducti probent, ut foedus Numantinum iugumque Caudinum.

ne qualitatis quidem statu, in quo et honestorum et utilium quaestio est, complecti eas satis est. nam frequenter in his etiam coniecturae locus est, nonnunquam tractatur aliqua finitio, aliquando etiam legales possunt incidere tractatus, in privata maxime consilia, si quando ambigetur an liceat.

de coniectura paulo post pluribus. interim est finitio apud Demosthenen, Det Halonnesum Philippus, an reddat? apud Ciceronem in Philippicis, Quid sit tumultus? quid ? non illa similis iudicialium quaestio de statua Servi Sulpici, an iis demum ponenda sit, qui in legatione ferro sunt interempti?